Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 159r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 159r …

maleficas tenuerint. Forma igitur temporum considerationis tanta utique sit, species autem apotelesmatum, quae successu temporum eveniunt, hoc loco secundum discursum adiungere pretermittemus, propter considerationem, quam ab initio diximus, quoniam stellarum effectiva potentia quam in universalibus habent, similiter et in particularibus secundum consequentiam potest adaptari, mathematici causa cum ea causa, que ex commixtione redundat pariter coniuncta.

Τέλος.