Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 16r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 16r …

Veneris quoque stella eadem efficit quoad temperaturam veruntamen per contrarium: calefacit enim nonnihil propter proximitatem quam ad Solem habet, plurimum vero et ipsa / humectat quemadmodum Luna \ evaporationem, que ex humiditatibus terram continentibus insurgit /, ob suorum luminum magnitudinem ab humid sibi vendicans.

Mercurii vero stella ut plu ex equo ut plurimum interdum quidem exsiccativa deprehenditur et humiditatum epotativa, eo quod nunquam a Solis caliditate secundum longitudinem nimium discedat; interdum autem humefactiva eo quod lunari sphere, que terris est vicinissima, superponatur. Veloces autem efficit in utrisque mutationes, a motus velocitate circa ipsum Solem quasi vento quodam concitatus.