Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 17v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 17v …

⟨I.5⟩ Cap. V. De masculinis et femininis

Rursus quoniam prima naturarum genera duo sunt, mas videlicet et femina, harum autem predictarum potestatum, que substantiam habet humidam precipue feminina corr. ex femina maxime existit, plus enim generaliter pars ista omnibus feminis innascitur, aliae vero potius masculis, iure quidem Lunam et Venerem femininas nobis tradidere eo quod in humido plus habeant, Solem vero et Saturnum, Iovem quoque ac Martem masculinos. Mercurium autem utriusque generis communem quatenus \ eo quod / humide sicceque substantiae ex equo est \ sit / effectivus. Masculescere autem aiunt stellas et feminescere ex figurationibus quas ad Solem faciunt matutinae enim et precedentes, masculescunt, vespertine ac sequentes feminescunt. Et ex figurationibus etiam quas faciunt ad horizontem: in his enim \ figurationibus / quae ab oriente sunt usque ad celi medium aut ab occasu usque ad medium celi subterraneum ut orientales masculescunt, in reliquis autem quadripartiis ut occidentales feminescunt.