Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 19r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 19r …

⟨I.6⟩ Cap. VI. De nocturnis et diurnis

Similiter etiam quoniam efficientium tempus duo haec sunt manifestissima intervalla, diei videlicet masculescens magis propter caliditatem, que in ipso est, et actuositatem; noctis vero magis feminescens propter humiditatem, que est in ipsa quodque in ea ab actionibus quiescitur, hanc ob rem Lunam \ quidem / ac Venerem nocturnas tradiderunt, Solem autem ac Iovem diurnos, promiscuum vero secundum hec Mercurium et in matutina quidem figuratione diurnum, nocturnum vero in vespertina. Utrique autem factioni duos illos qui corruptricis sunt substantie attribuerunt, non tamen secundum easdem naturae causas, sed secundum contrarias. Ea enim que similia sunt his, que sunt bonae complexionis, maius faciunt illorum iuvamentum; corruptricibus vero dissimilia admixta plurimum ex eorum malitia dissolvunt. Unde Saturnum cum sit frigefactivus diei caliditati attribuerunt, Martem vero quod siccus sit noctis humiditati; sic enim uterque ex complexione commensurationem assequutus similis efficitur eius factionis quae bonam ei temperiem sumministrat.