Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 1r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 1r …

⟨I⟩

Hec insunt in primo libro Quadripartiti Ptolemaei

1. Quod precognitio \ praenotio / que per astronomiam fit comprehendi possit et quatenus

2. Quod utilis sit prenotio astronomica

3. De potestate erraticarum stellarum

4. De beneficis et maleficis

5. De masculinis et femininis

6. De nocturnis et diurnis

7. De potestate figurationum ad Solem

8. De potestate fixarum stellarum

9. De anni temporibus

10. De quattuor angulorum potestate

11. De tropicis et equinoctialibus et fixis et bicorporeis signis

12. De signis masculinis et femininis

13. De configuratis dodecatemoriis

14. De signis precipientibus et obendientibus

15. De videntibus et equivalentibus adinvicem

16. De inconnexis

17. De domibus cuiuslibet stellae domiciliis

18. De trigonis

19. De altitudinibus

20. De terminorum dispositione

21. De locis et gradibus cuiuslibet

22. De faciebus et faculis et aliis huiusmodi

23. De applicationibus et defluxionibus et aliis potestatibus

Claudii Ptolemei conclusivi Quadripartiti ad Syrum liber primus

Proemium

Cum duo maxima sint eademque precipua, Syre, que prognosticationem, quae per astronomiam fit, constituunt; alterum quidem, quod ordine ac potestate primum censetur, quo videlicet configurationes motuum Solis et Lunae ac stellarum, quas ad se invicem et ad terram frequenter faciunt, comprehendimus; alterum vero, quo per ipsarum configurationum naturalem idiotropiam ⟨…⟩ τὰς ἀποτελουμένας (from ἀποτελέω: complete, produce) is left untranslated; Hübner p. 3, l. 38-39 contentorum corporum mutationes \ effectas / contemplamur. Primum quidem quod propriam et per se ipsam eligendam contemplationem obtinet, quamquam non eius finis ex secundi copulatione concludatur, proprio \ tibi / volumine ut maxime fieri potuit demonstrative