Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 1v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 1v …

declaravimus. De secundo vero et non eodem modo perfecto, nos in presentia secundum viam philosophie congruentem sermonem faciemus, et ut quispiam utique veraci precipui consideratione usus, \ neque / eius apprehensionem cum primi atque eodem modo semper se habentis stabilitate velit comparare materialis qualitatis multis in rebus imbecillitatem cedendique difficultatem nequaquam assequutus, neque quod fuerit possibile ad eius considerationem pigrior reddatur, cum plurima et generalia accidentia a corpore continente corpore \ nos ambiente / causam trahere adeo perspicue demonstrent. Quoniam vero id omne quod captu est difficile, naturam habet multorum calumniis expositam quod ad duas istas facultates attinet. Qui priorem calumniantur, cecos quidem esse nemo potest deste \ cecitatis vitio prorsus laborare videntur laborare /, qui ac secundam autem criminantur, ei excusabiles habent occasiones. Aut enim difficilis quarundam rerum speculatio quod perfecte apprehendi non posset induxit opinionem, aut que precognitas fuerint cavendi difficultas in causa fuit ut finis inutilis esse crederetur. Quamobrem ante quam ad singulorum enarrationem veniamus, utriusque mensuram, hoc est utilitatis possibilitatis et utilitatis huiusmodi precognitionis considerare conabimur.