Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 21v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 21v …

nebulosus vero globus qui est in pectore qui Presepe vocatur cum Marte et Luna; quae vero ex utraque parte Presepis sunt posite et Asini vocantur cum Marte et Sole. Stellarum vero que sunt in Leone ille quidem, quae sunt in capite, similem efficaciam habent cum Saturno et nonnullam cum Marte; que \ ille / vero \ tres quae / in collo sunt constitutae cum Saturno et nonnihil cum Mercurio; lucida autem illa, que est in corde, queque Regulus vocatur cum Marte ac Iove; lucide intelligitur, que sunt in lumbis et in cauda, \ cum / Saturno et Venere; que autem sunt in femoribus cum Venere et paululum cum Mercurio. Stellarum que sunt in ⟨…⟩ τὴν Παρθένον (from παρθένος: the constellation Virgo) is left untranslated; Hübner, p. 34, l. 548 que \ et / in capite et in extremo Australis Ale similem habent efficaciam cum Mercurio et non nihil cum Marte; relique vero lucide que in eiusdem alae et que sunt in cingulis cum Mercurio et paululum cum Venere; lucida vero illa que est in ala boreali, que vocatur Previndemiator cum Saturno et Mercurio; que vero dicitur Spica cum Venere et paululum cum Marte; que autem in extremis sint pedibus et spondylis cum Mercurio et nonnihil cum Marte. Chelarum τοῦ Σκορπίου is left untranslated; Hübner p. 34, l. 558 vero stellae que in ipsis extremitatibus sunt positae similem efficaciam habent cum Iove et Mercurio, que vero sunt in mediis cum Saturno et paululum cum Marte. Stellarum autem que in Scorpii corpore sunt constitutae lucide que \ sunt / in fronte id ipsum efficiunt cum Marte et nonnihil cum Saturno; tres vero ille que sunt in corpore, quarum media subrutila est et lucidior, que vocatur Antares, cum Marte et paululum cum Iove; que vero est in syrmate cum Saturno et paululum cum Iove; ille autem que sunt in aculeo, cum Mercurio et Marte; que sequitur nebolosus globus, cum Marte et Luna. Stellarum autem que sunt in Sagittario illa que in cuspide sagitte