Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 22r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 22r …

est posita similem habet efficaciam cum Marte et Luna; que vero \ sunt / in arcu et manubrio, cum Iove et Marte; globus vero stellarum qui est in facie, cum Sole et Marte; que autem sunt in ⟨…⟩ ταῖς ἐφαπτίσι (from ἐφαπτίς: the cloak of the figure Sagittarius) is left untranslated; Hübner p. 36, l. 574 atque in dorso, cum Marte et nonnihil cum Mercurio; que in pedibus sunt constitutae, cum Iove et Saturno; stelle quadrangulum vero quod est in cauda, cum Venere eo paululum cum Saturno. Stellarum autem que sunt in Capricornio que in eius sunt cornibus similem operationem habent cum Venere et aliquantulum cum Marte; que vero sunt in ore, cum Saturno et nonnihil cum Venere; que in pedibus sunt et ventre, cum Marte et Mercurio; que vero in cauda, cum Saturno et Iove. Stellarum autem que sunt in Aquario que in eius humeris sunt positae similem efficaciam habent cum Saturno ac Mercurio cum his que sunt in sinistra manu atque in veste; que vero sunt in femoribus magis quidem cum Mercurio minus vero cum Saturno; que vero in aquae \ sunt / effusione, cum Saturno et paululum cum Iove. Stellarum autem que sunt in Piscibus, que in capite sunt constitutae, Australis Piscis idem efficiunt cum Mercurio et parum cum Saturno; que autem sunt in corpore et spina Piscis Borealis, cum Iove et Mercurio; que vero in cauda et australi filo, cum Saturno et nonnihil cum Mercurio; que autem in corpore et spina Piscis Borealis sunt positae, cum Iove et paululum cum Venere; que vero in filo sunt boreali, cum Saturno et cum Iove; lucide autem que sunt in nodo, cum Marte et nonnihil cum Mercurio.

De imaginibus quae sunt in boreali semicirculo. Illarum vero stellarum que sunt in borealibus zodiaci imaginibus, lucidae quae sunt in Parva Ursa similem habent qualitatem