Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 22v

 … Loading image …

cum Saturno et parum cum Venere; que vero in Magna Ursa sunt positae, cum Marte. Que autem sunt in eius cauda in Crinium globo, cum Luna et Venere; οἱ δὲ ἐν τῷ Δράκοντι λαμπροὶ τῷ τε τοῦ Κρόνου καὶ τῷ τοῦ Ἄρεως is left untranslated; Hübner p. 38, l. 607-608 que vero sunt in Cepheo, cum Saturno et Iove; quae sunt in Boote, cum Mercurio et Saturno; lucida vero illa et subrutila que vocatur Arcturus, cum Marte et Iove; que sunt in Corona Boreali, cum Venere ac Mercurio; que sunt in Engonali, cum Mercurio; que sunt in Lyra, cum Venere ac Mercurio i. m. et que sunt in Gallina eodem modo; que sunt in Cassiepia, cum Saturno et Venere; que in Perseo, cum Iove et Saturno; globus vero qui est in capulo gladii, cum Saturno et Mercurio; lucidae que sunt in Auriga, cum Marte et Mercurio; que sunt in Serpentario, cum Saturno et parum cum Marte Venere; que in ipso sunt Serpente, cum Marte ac Iove; que sunt in Sagitta, cum Marte et nonnihil cum Venere; que sunt in Aquila, cum Marte ac Iove; que in Delphino, cum Saturno et Marte; lucidae que sunt in Equo, cum Marte ac Mercurio; que sunt in Andromeda, cum Venere; que sunt in Triangulo, cum Mercurio.

De australibus imaginibus. Stellarum quae in australibus zodiaci imaginibus constitute sunt, lucida que est in ore Australis Piscis similem habet efficaciam cum Venere et Mercurio; que sunt in Pistrice, cum Saturno; earum que sunt in Orione, stella que in humeris est posita, cum Marte et Mercurio, lucide vero, cum Iove ac Saturno; earum quae sunt in Flumine ultima quidem et lucida, cum Iove, relique vero, cum Saturno; que sunt in Lepore, cum Iove ac Mercurio; earum quae sunt in Cane alie quidem cum Venere, lucida vero que in eius est ore, cum Iove