Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 23r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 23r …

et nonnihil cum Marte; lucida que est in Antecane, cum Mercurio et parum cum Marte; lucide que sunt in Hydra cum Saturno et Venere; que sunt in Cratere, cum Venere et aliquantulum cum Mercurio; que sunt in Corvo, cum Marte ac Saturno; lucide que sunt in Navi Argo cum Saturno et Iove; earum que sunt in Centauro que in humano corpore sunt constitutae, cum Venere et Marte, lucide vero que sunt in Equo, cum Venere ac Iove; lucidae ille, quae sunt in Fera, cum Saturno et paululum cum Marte; quae sunt in Thuribulo cum Venere et nonnihil cum Mercurio; lucida que est in Corona Australi cum Saturno et Mercurio. Potestates igitur stellarum quoque secundum se ipsas talem observationem ab antiquioribus consequutae sunt.

⟨I.9⟩ Cap. IX. De anni temporibus

Cum autem quattuor sint anni tempora veris scilicet et estatis, autumni ac hyemis. Ver quidem humiditate magis excedit eo quod propter frigus preteritum caliditas incipiat se diffundere. Estas vero caliditate propter Solis approximationem ad locum qui nobis est supra verticem. Autumnus siccitate plus excellit eo quod fervor preteritus humiditates absorbuerit. Hyems autem frigiditate quod tunc Sol a loco qui nobis est supra verticem plus distet.