Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 27v

 … Loading image …

quam alia vertatur sic etiam masculinorum initium a signo summunt horoscopante eo quod sit orientalis. Et alii quidem sunt qui binario similiter ordine utuntur, alii vero qui per omnia ea dividunt quadripartia orientalia esse existimantes et masculina quod est ab horoscopo usque ad medium celi, quodque est i. m. per contrariam positionem ab occasu usque ad medium celi subterraneum, occidentalia vero et feminina reliqua duo quadripartia. Alias quoque apellationes dodecatemoriis adaptarunt ab eorum imaginibus, dico autem ut quadrupeda et terrestria et ⟨…⟩ ἡγεμονικὰ (authoritative) is left untranslated; Hübner p. 50, l. 805 et multi seminia et eiusmodi, que cum inde causam et declarationem habeant superfluum putamus ea numerare, ac quoniam huiuscemodi qualitas, que ex huiusmodi imaginibus in quibuscunque apotelesmatis utilis videbitur facile poteris preexponi.

⟨I.13⟩ Cap. XIII. De dodecatemoriorum configuratione

Ex partibus autem zodiaci familiaritatem inter se habent, quaeea primum que configurantur. Hec autem sunt quaecunque diametrum habent statum, duos rectos angulos ac sex dodecatemoria et gradus centum et octuaginta continentes; et quaecunque trigonum habent statum,