Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 29v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 29v …

Harum autem configurationum trigonae et hexagonae consonae nuncupantur, eo quod ex dodecatemoriis eiusdem generis consistant, aut ex omnibus masculinis aut ex omnibus femininis. Vocantur autem in consonae diametrae et quadratae quod per contrariam eiusdem generis positionem statum accipiunt.

⟨I.14⟩ Cap. XIIII. De signis precipientibus et obedientibus

Similiter autem precipientes et obedientes ex sectiones dicuntur, que secundum equalem distantiam ab eodem aut ab alterutro \ utrolibet / equinoctialium punctorum sunt figuratae, eo quidem in temporibus equalibus ascendunt et descendunt et in equalibus iacent paralellis. Harum vero, que in estivo sunt semicirculo, precipientes vocantur; que autem in hiberno obedientes, eo quod cum in illis Sol fuerit constitutus maiorem diem efficiat quam noctem, cum vero in his vero \ fuerit / minorem.