Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 30v

 … Loading image …

⟨I.16⟩ Cap. XVI. De inconnexis

Inconnexae autem et abalienatae sectiones vocantur quecunque nullam penitus rationem adinvicem habent predictarum familiaritatum. Hec autem sunt, quae neque ex precipientibus sunt neque ex obedientibus neque ex videntibus aut equivalentibus neque predictarum quattuor configurationum: hoc est diametrae et trigonae et quadrateae et hexagonae; omnino sunt participes et que per unum aut per quinque distant dodecatemoria. Quoniam quidem ea, que per unum distant, quasi adinvicem sunt aversa; cum enim sint duo, unius continent angulum, que vero distant per quinque in inequalia totum dividunt circulum, cum tamen alie figurationes in equalia faciant circumferentie divisionem.