Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 31v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 31v …

quod ex diametra configuratione inconsonus ad beneficientiam sit. Iovi autem, cum sit temperatus et sub Saturni positus sphera, duo illa signa predictorum duorum dodecatemoriorum contigua assignata sunt que ventosa sunt ac genitalia, Sagittarius scilicet et Pisces, attributa sunt secundum trigonam ad luminaria distantiam que consonae est ac bone configurationis. Marti deinde cum natura magis sit exsiccativus ac sub Iove habeat spheram, contigua rursus illorum assignata sunt dodecatemoria similem habentia naturam, Aries videlicet et Scorpius, secundum corruptivam et inconsonam qualitatem, quadratam ad luminaria distantiam facientia. Veneri autem cum sit magis temperata ac sub Marte, constituta contigua duo signa data sunt que sunt genitalia, Libra scilicet et Taurus, conso hexagone distantiae consonantiam servantia et vero quoniam hec stella non plus duobus dodecatemoriis ad utranque partem a Sole ut plurimum distat. Postumo vero Mercurio denique utpote qui nunquam plus uno dodecatemorio ad utranque partem a Sole faciat distantiam ac sub aliis sit collocatus, proximusque potuis sit ambobus luminaribus, reliqua et contigua illorum domiciliis duo dodecatemoria tributa sunt, Gemini scilicet et Virgo.