Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 33v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 33v …

sed cum Saturno ac Mercurio quibus propter domicilia est attributum, habetque interdiu horum oecodespotiam Saturnus factionis gratia, nocte vero Mercurio. Estque Geminorum dodecatemori⟨or⟩um ad circulum estivum, Libre ad equinoctialem, Aquarii ad hybernum. Constituiturque hoc trigonum precipue subsolanum propter Saturnum, secundum mixtionem autem Boreapelioticum, propter \ eo quod / Iovis factionem cum Saturni factione secundum diurnam rationem familiaritatem habeat propter diurnam factionem. \ Quartum vero trigonum /, quod fit ex Cancro, Scorpione ac Piscibus, solo Marti qui \ solus / reliquus erat, est relictus, eo quod rationem in eo habeat propter Scorpium qui corr. ex quod eius est domicilium; hab eius autem dominatum \ oecodespotiam / et propter factionem et signorum femininitatem noctu quidem Luna, interdiu autem Venus. \ Simul / sunt sortitae et est quidem Cancer ad circulum estivuum, Scorpio magis ad hybernum, Pisces ad equinoctialem. Constituitur que hoc trigonum precipue quidem Aphricum propter Martis ac Lunae oecodespotiam, secundum mixtionem autem Notolibicum propter dominii partem quam in eo Venus est adepta.

⟨I.19⟩ Cap. XIX. De altitudinibus

Que vero \ autem / planetarum vocantur altitudines huiusmodi habent rationem. Cum enim Sol in Ariete collocatus ad sublime et septentrionalem semicirculum transitum faciat, in Libra vero constitutus ad humilem et australem, iure quidem Arietem tanquam altitudinem ei dedicarunt sub quo diei exorditur magnitudo et eius nature caliditas augeri incipit augeri, Libram vero tanquam humiliationem propter contraria.