Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 35r

 … Loading image …

Mercurio primum tribuerunt et non Veneri? Si autem altitudines sectati sunt, cur Marti primum in Cancro et non Iovi? Quod si eos qui plurima horum habent sunt secuti, cur in Aquario Mercurio primum dederunt, in quo trigonum solum possidet et non Saturno? Cum huiuseius sit domicilium et trigonum. Aut cur in Capricorno Mercurio primo dederunt, nullam in eo signo ecodespotie rationem obtinente? Et in reliquo etiam ordine eandem proportionem quispiam inveniet. Secundo vero teminorum etiam quantitas nullam videtur habere consequentiam. Numerus enim secundum quamlibet stellam collectus ex omnibus collectus, ad quem aiunt tempora ipsarum dividire, nullam propriam neque bene demonstrabilem habet rationem. Et si huius numero quod est secundum collectionem crediderimus ut re vera ab Aegyptiis confesso, frequenter quidem signi quantitate aliter mutata idemeius numerus collectus invenietur.