Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 36v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 36v …

Quod vero persuadere ac docere de his quidam nituntur quod secundum omnis climatis ascensoriam rationem, tempora secundum quamlibet stellam figurata eandem colligunt quantitatem, fa⟨l⟩sum est. Primum enim quis sequuti sunt communem tractatum, et ad equales ascensionum excessus constitutum et qui neque parum ad veritatem apropinquat, iuxta quem in paralello per inferiorem Aegypti regionem, Virgo ac Libra dodecatemori⟨or⟩um triginta quinque \ octo / temporibus et tertia utrumque volunt ascendere, Leo vero et Scorpio utrunque triginta quinque, cum per lineas sit demonstratum quod hec quidem in pluribus quam triginta quinque temporibus ascendant, Virgo vero ac Libra dodecatemori⟨or⟩um in paucioribus. Illi deinde qui hoc astruere preceded by two crossed out letters that I was not able to read sunt conati neque sic terminorum quantitatem quam apud plurimos fertur sunt sequuti, coacti que ne multi ex illis falsi essent particularium particulis \ portionum portionibus / usi sunt ut id quod eis erat propositum servarent quod neque, ut diximus, veritas veram habet considerationem. Qui itaque tamen a multis propter superioris traditionis ⟨…⟩ ἀξιοπιστίαν (from ἀξιοπιστία: trustworthiness) is left untranslated; Hübner p. 72, l. 1070 feruntur hoc modo sunt suppositi.