Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 3v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 3v …

transmuttant; plantae insuper et animalia aut omnia aut secundum aliquas partes simul cum ea repletiora aut inaniora efficiuntur.

Stellarum preterea fixarum et erraticarum peragrationes plurimas faciunt circumplectentis significationes, aestuosas, ventosasque ac nivosas; a quibus et ea, que supra terram sunt, similiter afficiuntur. Ad hec autem et ipsarum adinvicem figurationes convenientibus simul ac commixtis distributionibus, plurimas et varias mutationes operantur. Solis quidem virtute preminente ad universalem qualitatis, ordinationem preminente reliquis autem secundum aliquid, cooperantibus aut non cooperantibus, Luna autem \ quidem / manifestius magisque continue ut in synodis et \ dichotomis et / i. m. et pleniluniis, stellis vero prolixius et obscurius in ortibus et occultationibus et ac declinationibus.