Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 41v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 41v …

⟨I.22⟩ Cap. XXII. De faciebus et faculis et aliis huiusmodi

Stellarum igitur et dodecatemoriorum familiaritates tot fere sunt. Dicuntur autem in propriis esse \ faciebus /, quando unaqueque earum eandem configurationem ad Solem aut Lunam servaverit quam eius domicilium ad illorum servat domicilia, ut quando Venus verbi gratia hexagonam distantiam ad luminaria fecerit, sed ad Solem quidem vespertina sit, ad Luna vero matutina. ἀκολούθως τοῖς ἐξ ἀρχῆς οἴκοις is left untranslated; Hübner p. 83, l. 1220 In faculis quoque propriis atque thronis et \ aliis / huiusmodi \ stelle / esse dicuntur, quando secundum duos aut plures preexpositorum modorum cum ipsis locis familiaritatem habuerint in quibus constituuntur, tunc enim maximi \ earum / potestate earum ad efficaciam adaucta propter similitudinem ac simul activam continentium dodecatemoriorum ⟨…⟩ ὁμοφύλου (from ὁμοφυής: of the same kind) is left untranslated; Hübner p. 84, l. 1226 proprietatem in propriis esse thronis atque splendescere dicuntur. Gaudere autem eas inquiunt, quando licet signa que ipsas continent nullam cum eis familiaritatem habuerint, eam tamen habent cum illis que sunt eorumdem factionis; fit enim sic magis de longinquo sympathia, communicat tamen similitudo secundum talem modum similitudo. Veluti quum in aliis locis alienis et contrarie factionis deprehenduntur, multum dissolvitur ex peculiari ipsarum potestate, eo quod signorum ea continentium complexio aliam quandam mixtam naturam ob dissimilitudinem preficiat.