Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 42v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 42v …

⟨I.23⟩ Cap. XXIII. De applicationibus et defluxionibus et aliis potestatibus

Generaliter quidem applicare dicuntur precedentes subsequentibus, defluere autem sequentes a precedentibus ille scilicet in quibus non longum \ sit / inter ipsas sit intervallum. Assummitur autem hoc sive corporaliter sive etiam secundum quampiam traditarum figurationum contigerit. Preter quam quod in applicationibus\ et defluxionibus / que sunt per \ ipsa / corpora utile est latitudines queque ipsorum observare ut solae progressiones que ad ipsas \ easdem / medii circuli partes inveniuntur suscipiantur. Ad eas vero que per configurationes fiunt supervacaneum hoc est cum omnes radiationes ad eadem, hoc est ad centrum terre, semper deferantur et similiter undique ⟨…⟩. συμβαλλουσῶν (from συμβάλλω: come together) is left untranslated; Hübner p. 85, l. 1249 Est autem ex his omnibus perspicuum quod cuiuslibet stelle qualitas ex propria naturali ipsarum idiotropia est consideranda atque etiam et continentium signorum est consideranda, sive ex idiotropia etiam configurationum ad Solem et ad angulos secundum modum qui de ipsis a nobis est expositus. Potestas autem primum quidem ex eo inspicitur quod orientales ipse sint et propriis motibus addentes, tunc enim maxime fortes sunt, aut occidentales et minuentes, tunc enim imbecilliorem habent efficaciam. Considerandum etiam est quomodo se habeant ad horizontem, celum enim mediantes aut ad medium celi ascendentes fortes precipue sunt; secundo autem loco censentur quando in ipso horizonte fuerint constitutae aut in eius epanaphoria, et magis cum in orientali, su \ minus / autem \ quando / medium celi subterraneum obtinuerint aut alias cum orientali loco fuerint figuratae quod si se ad hunc modum non habuerint p imbecilles penitus redduntur.