Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 44r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 44r …

⟨II⟩

Hec insunt in secundo libro Quadripartiti Ptolemei

1. Universalis considerationis divisio

2. De omnium climatum proprietatibus

3. De regionum familiaritate cum trigonis et stellis

4. Expositio regionum que ad ununquodque signum pertinentium

5. Instructio ad particularia apotelesmata

6. De regionum dispositarum consideratione

7. De tempore eventorum

8. De genere dispositorum

9. De ipsius apotelesmatis qualitate

10. De coloribus eclipsium et cometarum

11. De anni neomenia

12. De particulari signorum natura ad aeris status

13. De particulari consideratione aeris statuum

14. De sublimium \ meteorum / significatione

Claudii Ptolemei conclusivi Quadripartiti ad Syrum liber secundus

⟨II.1⟩ Cap. I. Universalis considerationis divisio

Ea quidem, que tabulari modo a nobis superius exposita, ad particularem predictionum considerationem precipue conveniunt hactenus velut in summa sint a nobis pertractata. De cetero autem consequentiae ordinem servantes ea subiungemus, que ad huiusce predictionis possibilitatem, videntur pertinere doctrinam secundum modum naturalem ubique tradentes.