Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 45r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 45r …

de universali primitus facere sermonem. Quoniam hec secundum causas maiores ac fortiores converti potius apta sunt quam ea que particulariter sunt ⟨…⟩, ἀποτελουμένων (from ἀποτελέω: bring to an end, complete) is left untranslated; Hübner p. 88, l. 34 nam cum imbecilliores naturae fortioribus semper subiaceant ac particularia omnino universalibus, necessarium utique his erit, qui de unaqueque re considerare decreverint, de universalibus multo prius pertractare. Ipsius quoque universales considerationis aliud quidem secundum totas regiones accipitur, aliud autem secundum civitates, atque etiam aliud quidem secundum maiores et longioris discursus circunstantias ut bellorum aut pestilentiae vel famis aut terremotuum vel diluviorum et huiusmodi, aliud vero secundum minores et magis temporales quales sunt annuorum temporum mutationes, circa remissiones et intensiones tempestatum et estuum et ventorum, abundantie queque et sterilitatis et huiusmodi. Horum autem utriusque iure illud precedit quod circa totas versatur regiones et circa maiores circunstantias, propter eam causam quam prediximus.

Cumque ad horum considerationem duo loco potissimum sumantur, familiaritas videlicet dodecatemoriorum zodiaci ac stellarum ad ununquodque clima et significationes, que per tempora in propriis partibus fiunt, eclipticae quidem secundum Solis ac Lune copulationes, secundum vero planetarum progressiones ex significatione \ ex / que circa ortus et stationes fiunt, predictarum sympathiarum naturalem rationem primum exponemus in discursu, simul demonstrantes corporales \ queque / i. m.