Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 49v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 49v …

Hec cum ita se habeant si orbis noster in quattuor quadripartia trigonorum numero equalia dividatur, secundum latitudinem quidem a mari nostro quod est ab Herculeo freto usque ad Issicum sinum et a montano dorso, quod inde ad orientem usque protenditur a quibus septentrionalis eius pars et australis separatur, secundum longitudinem vero a sinu Arabico et Aegeo pelago ac Ponto et Meotide palude, a quibus dividitur pars orientalis et occidentalis, quattuor fiunt quadripartia trigonorum positioni consonantia. Quorum Unum quidem \ quod est / i. m. ad septentrionem occidentalem \ Borroliba / orbis totius positum quod est versus Celtogalliam quod communiter Europam