Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 53r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 53r …

eo quod cum orientali figuratione familiaritatem Saturnus habeat. Particulariter autem magis cum Tauro et Venere familiaritatem habent Parthia et Media et Persis; unde in istis regionibus vestibus depictis utuntur, cooperientes se ipsos totos preter pectus, et omnino delicate viventes sunt ac nitidi. Cum Virgine autem et Mercurio familiaritatem potuis habent Babylonia, Mesopotamia et Assyria; quamobrem apud harum regionum incolas mathematica stellarum disciplina precipue \ contigit /. i. m. Cum Capricorno vero et Saturno familiaritatem magis habent Indica, Ariana et Gedrosia; qua de re qui illas inhabitant regiones deformes sunt et immundi ac bestiales. Reliquae autem partes huius quadripartii circa medium figuratae totius orbis, Idumaea videlicet et Coelesyria, Iudea, Phenice, Chaldaea, Orchenia, Arabia Felix, positionem habentes ad Borroliba totius quadripartii, familiaritatem rursus assummunt trigoni Borrolibici, Arietis, Leonis et Sagittarii, habentque simul oecodespotas Iovem et Martem atque etiam Mercurium. Quapropter magis hi quam alii mercaturae sunt dediti et rerum commutationi astuti et ignaviae contemptores et insidiatores servilesque animas habentes et omnino versipelles propter predictarum stellarum configurationem. Atque ex his rursus qui apud Coelesyriam et Idumaeam et Iudeam commorantur cum Saturno et Marte magis familiaritatem habent; qua ex re temerarii ut plurimum sunt et impii insidiatoresque. Phe