Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 54v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 54v …

cum Aquario et Saturno familiaritatem magis habent; qua de re gentes iste immites \ magis sunt / et austere ac bestiales. Reliqua vero huius quadripartii et in medio eius posita totius orbis, Bythinia videlicet et Phrygia, Colchis, Syria, Commagene, Cappadocia, Lydia, Cilicia, Pamphilia que positionem habent ad Libonotum ipsius quadripartii familiaritatem, simul assummunt Notolibici noto-] i. m. quadripartii Cancri, Scorpionis et Piscium, habentque simul eocodespotas Martem et Venerem atque etiam Mercurium. Quapropter qui in his sunt regionibus Venerem quidem colunt tanquam deorum matrem, variis et localibus nominibus eam appellantes, colunt etiam Martem ut Adonidem aut aliter cum nominantes ac mysteria quedam cum planctibus eis reddunt. Sunt autem maligni ac serviles animas habentes laboriosi et subdoli ac mercennarii in militiis et rapinis et captivationibus versantes seque ipsos in servitutem redigentes ac bellicis internitionibus delentos. Secundum autem Martis et Veneris orientalem congruentium et quoniam in Veneris trigonico signo, Capricorno, Mars habet altitudinem et in Martis similiter trigonico signo, Piscibus, Venus habet altitudinem - mulieres contigit omnem benevolentiam erga viros ostendere, indulgentes que esse et domus custodes et operationes et generatim laboriosas ac subditas. Atque ex his rursus qui Bythiniam et Phrygiam et Colchiden incolunt familiaritatem potius habent cum Cancro et Luna. Quapropter viri quidem ut plu