Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 55r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 55r …

rimum timidi sunt ac subditi, mulierum autem pluriame propter Lunae orientalem et masculescentem figurationem viriles sunt et imperiose et bellicosae, quemadmodum Amazones, fugiunt enim virorum concubitus, cumque armorum amatrices sint ac \ viragines / omnibus feminis ab infantia dextram abscindunt mammam militaris usus gratia nudantque partes has in preliis ut ostendant nature ⟨…⟩ ἀθηλύντου (from ἀθήλυντος: not womanish) is left untranslated; Hübner p. 115, p. 381 ostendant. Qui vero Syriam et Commagenem et Cappadociam obtinent cum Scorpione et Marte familiaritatem; magis habent quamobrem his contigit ut concurrit temerarii et pravi insidiaresque \ ac laboriosi /. i. m. Qui autem Lydiam, Ciliciam et Pamphiliam inhabitant cum Piscibus et Iove familiaritatem; potius habent unde locupletiores hi sunt et mercaturam exercentes sociabiles, liberi et in commutationibus fideles.

Reliqui autem quadripartii quod \ est / in ea, que Aphrica communiter appellatur, alie quidem partes Numidiam continentes et Carthaginem, Aphricam, Phazaniam,