Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 56r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 56r …

ut ne a se ipsis \ invicem / abstineant. Qui autem Phazaniam, Nasamonitidem et Garamanticam, obtinent familiaritatem potius habent cum Piscibus ac Iove; qua ex re liberi sunt \ ut plurimum / ac moribus simplicibus predicti operosique et benevoli nitidique et non subiicibiles, ὡς ἐπίπαν is left untranslated; Hübner p. 118, l. 421 et Iovem ut Ammonem colentes. Reliquae autem partes huius quadripartii et circa medium figurate totius orbis, Cyrenaica videlicet et Marmarica, Aegyptus, Thebais, Oasis, Troglodytica, Arabia, Azania, Media Aethiopia ad Borrapelioten conversae totius quadripartii familiaritatem assumunt Borrapeliotici trigoni, Geminorum, Libre et Aquarii habentque ob hoc simul oecodespotas Saturnum ac Iovem atque etiam Mercurium. Unde qui in his habitant regionibus cum ipsorum fere quinque planetarum vespertinae oecodespostiae sint participes deorum amatores sunt ac superstitiosi sacrorumque ministri, planctus amant mortuosque sub terra occultant et propter vespertinam figurationem; variis autem moribus et legibus diversorumque deorum religionibus utuntur; et in subiectionibus quidem humiles sunt et timidi, et parcique ac ⟨…⟩ ὑπομονητικοί (from ὑπομονητικός: long-suffering, able to endure) is left untranslated; Hübner p. 119, l. 437 in imperiis vero magno animo et magna sentientes. Viri preterea multas uxores ducunt et mulieres pluribus viros \ nubunt / pronioresque ad venerem sunt et sorores in matrimonium accipiunt, sunt etiam viri quoque multos procreant liberos \ et / mulieres facile \ concipiunt / regionis fertilitatem \ sequentes / multi autem masculorum temerarii sunt \ molles sunt et / animas effeminatas habent. Nonnulli quoque