Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 56v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 56v …

genitalia membra contemnunt propter maleficarum cum Venere vespertinam figurationem. Atque ex his qui Cyrenaicam et Marmaricam habent ac hi potissimum, qui inferiorem Aegypti regionem possident, familiaritatem magis habent cum Geminis et Mercurio; quapropter intelligentes hi sunt et prudentes ac bonae considerationis quo ad omnia et maxime quod ad sapientiae ac divinarum rerum inventionem, magicam \ preterea / i. m. exercent et occultorum mysteriorum celebratores \ sunt / et generatim ad disciplinas penitus idonei. Qui vero Thebaidam, Oasin et Trogloditicam incolunt, cum Libra et Venere familiaritatem potius habent; unde et ipsi calidiores natura sunt et in ⟨…⟩ εὐφορίαις (from εὐφορία: abundant) is left untranslated; Hübner p. 120, l. 454 conversationes habentes. Qui autem Arabiam et Azaniam et Mediam Aethiopiam inhabitant, cum Aquario et Saturno familiaritatem precipue habent; quamobrem carnium ac piscium manducones hi sunt ac pastorales et agrestemque ac bestialem vitam degentes.

Stellarum igitur et dodecatemoriorum familiaritates cum particularibus gentibus ipsarumque ut plurimum proprietates, summatim a nobis hunc in modum figuratae sunt. Exponemus autem propter usus faciliorem considerationem in unoquoque dodecatemorio, secundum nudam appositionem quamlibet gentem cum eo familiaritatem habentem consequenter, his que predicta sunt, hoc modo.