Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 58r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 58r …

⟨II.5⟩ Cap. V. Instructio ad particularia apotelesmata

His autem sic propositis, consequens utique erit apotelesmatum ⟨…⟩ ἐφόδους (from ἔφοδος: method of procedure) is left untranslated; Hübner p. 124, l. 514 de cetero summatim pertractare ac eorum primum, que secundum omnes regionum aut civitatum circunstantias capiuntur. Erit autem modus considerationis istae. Causa igitur huiusmodi accidentium ab eclipticis Solis ac Lunae copulationibus efficitur et a\b/ progressionibus stellarum in eisdem peragrationibus. Ipsius autem apotelesmatis aliud quidem est locale, secundum quod cognoscere oportet \ in / quibus regionibus aut civitatibus particulares eclipses aut erraticarum status per tempora permanentes \ contingent /, hi autem sunt Saturni et Iovis ac Martis quando stationem fecerint tunc enim significationes faciunt. Aliud autem est temporale, secundum quod tempus significationum et productionis quantitatem dinoscere oportebit. Aliud item est generale, secundum quod accipere convenit circa que genera accidens contiget. Ultimum vero est speciale, secundum quod ipsius eventuri accident qualitatem contemplabimur.