Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 59v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 59v …

⟨II.7⟩ Cap. VII. De tempore eventorum

Secundum et temporale caput iuxta quod significationum tempora et spatii quantitatem convenit dinoscere, considerabimus hoc modo. Nam cum eclipses que eodem tempore fiunt solares videlicet et lunares non iisdem horis temporalibus per omnes habitationes perficiantur, neque obtenebrationum magnitudines aut productionis tempus equaliter ubique accipiant, primun quidem secundum cuiuslibet hab horam eclipticam et poli elevationem in unaquaque habitatione cum eclipsi rationem habente angulos, ut in genitura, disponemus. Deinde in quot horas equinoctiales \ in /qualibet habitatione eclipsis extendatur obumbratio dispiciemus. His enim perquisitis quot utique horas equinoctiales in solari eclipsi inveniemus in tot annos suspicabimur accidens esse permansuris, in lunari vero eclipsi in tot menses. Initia autem et universaliores circunstantiae ex habitudine loci ecliptici ad angulos inspicienda sunt. Cum enim locus ipse