Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 63r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 63r …

vel defluxiones \ que / proxime apparuerint et secundum configurationes rationem habentes atque etiam secundum dominatum domiciliorum et trigonorum et altitudinum et terminorum, ille solus accipiet oecodespotiam. Quod si non idem inventus fuerit eclipsis et anguli dominus, sed duo eum qui \ cum /cum utroque loco preceded by two crossed out letters that I was not able to read plures, ut dictum est, habuerit familiaritates assumendus est eclipsis tamen dominus preferetur. Si autem plures reperti fuerint circa utrumque locum equales, eum qui angularior aut opulentior fuerit aut factionis ad oecodespotiam preponemus. In n stellis vero fixis eam \ primam / ex lucidis coassumemus que cum loco ecliptico in preterita angularitate, secundum novem modorum apparentes figurationes in prima constructione a nobis deffinitas, et eam quae in dispositione, que hora ecliptica apparuerit, sive coorietur sive medium celi obtinebit cum angulo eclipsis \ loci / subsequente.