Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 63v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 63v …

Inspectis autem hunc in modum stellis, que ad accidentis causam assumuntur, signorum imagines in quibus et eclipsis et stelle que dominatum acceperint existunt considerabimus, quoniam ex eorum idiotropia dispositorum generum qualitas ut plurimum accipitur. Signa enim que humanam habent formam, ea videlicet que sunt in medio circulo signorum et secundum fixas stellas, circa humanum genus faciunt. Ex \ aliis vero / signis vero terrestribus quadrupedia quidem in similibus animalibus ratione carentibus ⟨…⟩, nothing from the Greek text seems to be missing reptilia autem in serpentibus et eiusmodi. Et rursus que formam habent ferinam, circa immitia animantia et humano generi nocentia. Signa vero que initium habent figuram, circa ea animantia quibus homines utuntur et que mansueta sunt et ad rem familiarem cooperantur, proportionaliter cum singulorum imaginibus, ut equorum aut boum aut ovium et huiusmodi. Ex terrestribus preterea signis ea que ad septentrionem sunt \ magis /