Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 64r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 64r …

terre quidem repentinos motus efficiunt, que vero sunt ad meridiem circa fluxus aeris inexpectatos ⟨…⟩. nothing from the Greek text seems to be missing Rursus impennatorum imaginibus loca principalia inventa, ut in Virgine, Sagittario, Gallina \ et / Aquila et similibus, circa volatilia et ea precipue quibus homines vescuntur accidens efficiunt, in natatilibus vero reperta in aquaticis et piscibus. Atque ex his in marinis quidem ut \ in / Cancro, Capricorno, Delphino, circa animalia marina et classium navigationes; in fluviatilibus autem, ut in Aquario et Piscibus circa fluviatilia et fontana; in Argo vero circa utraque genera.

Eodem etiam modo in tropicis et equinoctialibus signis constituta communiter quidem circa aeris status et propria cuislibet eorum tempora significationes perficiunt, privatim vero circa ea que ex terra nata sunt. In vernali enim equinoctio inventa, circa arboreorum fructuum germinatione, ut vitis, ficus et ea que ⟨…⟩. συνακμαζόντων (from συνακμάζω: blossom or flourish at the same time) is left untranslated; Hübner p. 133, l. 647 In tropico autem estivo circa annuorum fructuum collectiones ac repositiones, in Aegypto que precipue circa Nili inundationem. In autumnali vero equinoctio, circa se