Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 64v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 64v …

mentem et fenisicia et similia. In tropico autem hiemali, circa olera hot... hortensia / et circa avium aut piscium genera que per id tempus ⟨…⟩. ἐπιπολάζοντα (from ἐπιπολάζω: to come to the surface; to be prevalent) is left untranslated; Hübner p. 133, l. 653 Equinoctalia preterea signa in sacerdotibus et deorum religionibus significant; tropica vero in aeris ac morum civilium mutationibus; fixa autem in fundamentis et edificiis; bicorporea in hominibus ac regibus. Consimiliter \ autem / i. m. ea que \ magis / ad orientem positionem habent tempore eclipsis, circa fructus etatemque iuvenilem et fundamenta quod futurum est significant; que autem sunt in medio celi supraterraneo, circa sacra et reges et mediam etatem; que vero propter / \ sunt / ad occidentem circa legum institutorum mutationes, veteremque etatem ac mortuos \ defunctos /. Circa quantam vero partem subiecti generis partem \ ipsa / dispositio perveniet, obscurationis \ eclipsium / magnitudo declarabit, stellarumque causam facientium ad eclipticum locum habitudines. Vespertini enim ad solares eclipses figurati, matutini autem ad lunares, ad id quod minus est ut plurimum disponunt; diametrantes autem \ vero /, circa medium; matutini autem figurati ad solares eclipses aut vespertini ad lunares, ad id quod est maius.