Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 66r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 66r …

Ordiemur autem ab uniuscuiusque erraticarum effectiva idiotropia, illud communiter preponentes, compendiosae admonitionis gratia: quod quando aliquam stellarum quinque universaliter dixerimus, complexionem et efficaciam similis φύσεως (from φύσις: nature) is left untranslated; Hübner p. 135, l. 694 existimemus, sive ipsa in proprio sit statu sive aliqua fixarum stellarum aut locorum zodiaci secundum propriam ipsius complexionem inspicitur, quemadmodum utique naturarum et ipsarum qualitatum et non stellarum fuerunt appellationes; et quod in commixtionibus rursus non solum planetarum ad invicem mixtionem considerare oportet, sed eam etiam que est inter eos que naturae sunt participes, sive fixas stellas sive loca zodiaci, secundum demonstratas ipsorum cum planetis familiaritates.

Saturnus igitur solus oecodespotiam accipiens, universaliter quidem corruptionis que ex frigore fit est causator. Particulariter autem \ si / circa homines accidens contingens, longas \ facit / infirmitates phtisesque et \ et / syntexes ex umorum quoque vexationes, et reumatismos ⟨…⟩ τεταρταϊκὰς ἐπισημασίας is left untranslated; Hübner p. 136, l. 708-709 exilia quoque et indigentias ⟨…⟩, συνοχὰς (from συνοχή: distress, affliction; imprisonment) is left untranslated; Hübner p. 136, l. 709 luctus, terrores et mortes, eorum maxime qui aetate sunt provecti.