Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 67v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 67v …

Mars vero oecodespotiam solus accipiens, universaliter quidem corruptionis, que ex siccitate fit autor efficitur. Particulariter autem si circa homines accidens evenerit, bella efficit ac civiles seditiones, captivitates quoque et ⟨…⟩ ἀνδραποδισμοὺς (from ἀνδραποδισμός: slavery) is left untranslated; Hübner p. 138, l. 747-748 rebelliones ac principium indignationes atque ex his causis mortes repentinas; morbos item ⟨…⟩ πυρεκτικὰς (from πυρεκτικός: feverish) is left untranslated; Hübner p. 138, l. 750 et tertianas ⟨…⟩ ἐπισημασίας (from ἐπισημασία: access of an illness) is left untranslated; Hübner p. 138, l. 750 ac sanguinis ⟨…⟩, ἀναγωγὰς (from ἀναγωγή: bringing up) is left untranslated; Hübner p. 139, l. 751 acutasque mortes violentas et precipue adolescentum violentas preterea et iniurias ac legum transgressiones, incendia, homicidia et rapinas et latrocinia. Si vero circa aeris statum accidens contigerit estus faciet ac ventos calidos pestilentes et ⟨…⟩ συντηκτικά (from συντηκτικός: able to liquefy) is left untranslated; Hübner p. 139, l. 755 fulminumque emissiones et presterum ac pluviarum ⟨…⟩. ἀνομβρίας (from ἀνομβρία: lack of rain) is left untranslated; Hübner p. 139, l. 756 Si autem circa mare accidens pervenerit repentina classium naufragia operabitur ob ventos vehementes aut fulmina vel similia operabitur, in fluminibus autem aquarum defectum arescent fontes et fluviales aquae corrumpentur. Quod si circa ea que ad humanum usum sunt necessaria accidens pervenerit tunc \ et / animalium ratione carentium et fructuum a terra productorum raritatem corruptionemque efficiet \id/que c vel ex calore aut vel combustione aut brucho vel ex ventorum excussiones aut ⟨…⟩. ἐκ τῆς ἐν ταῖς ἀποθέσεσι συγκαύσεως is left untranslated; Hübner p. 140, l. 763-764

Venus autem sola accidentis dominam inventa, universaliter quidem ea, que Iupiter cum quadam venustate