Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 69r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 69r …

et signorum variationes, apparitionesque quas faciunt ad Solem proportionaliter quidem commixtionem in operationibus accipiens, ex naturis quarum sunt participes commixtam circa id quod eventurum est idiotropiam variam existentem operatur. Cum autem infinitum sit ac impossibile secundum unam quamque commixtionem proprium apotelesma memorare atque omnes penitus figurationes, que secundum qualemcumque modum fiunt in medium afferre, eo quod plurifariam sint consideratae: iure quidem huiusmodi species quod ad particulares differentias mathematici considerationi ac iudicio relinquetur.