Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 69v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 69v …

Observare autem oportet quam habeant familiaritatem stellae, quae apotelesmatis dominatum acceperint cum ipsis regionibus aut civitatibus in quibus accidens significatur. Nam si beneficae fuerint stelle et familiaritatem cum locis dispositis habuerint et quae contrarie sunt factionis, non fuerint super eas elevatae utilitatem que ex propria earum natura provenit, magis operantur quemadmodum si familiaritatem nullam habuerint aut contrariae super eas fuerint elevatae minus adiuvabunt. Si vero hae quae nocivae sunt complexionis dominatum apotelesmatis acceperint, si familiaritatem cum dispositis habuerint aut hae quae contrarie sunt factionis super eos fuerint elevatae. minus nocebunt; si autem neque regionum habuerint oecodespotiam neque ille, que cum ipsis regionibus familiaritatem habuerint, super eos fuerint