Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 6v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 6v …

coaptamus, similes quidem longo temporum ambitu magis aut minus esse possunt. Nullo tamen modo differentes apocatastasis enim omnium que in celo sunt una cum terra, nisi quispiam de his que comprehendi non possunt, comprehensionem et cognitionem inaniter existimaverit aut non omnino aut secundum tempus quod ab homine sentiri non possit iuxta exactiorem modum perficitur, quam ob causam predictiones etiam cum dissimilia sint subiectorum exempla errare interdum contingit. Circa considerationem igitur eorum accidentium, que in ambiente corpore efficiuntur; hoc solum est quod affert difficultatem, nulla causa hoc loco cum celestium motu simul assumpta.