Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 70r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 70r …

elevate, corruptionem que ex illarum efficitur complexione vehementius immittunt.

Ut plurimum tamen in universales passiones illi homines incidunt quicunque loca magis necessaria, dico autem loca luminarium et angulos, eosdem habuerint in suis genituris cum his, qui universalium accidentium causam effeciunt, hoc est cum locis eclipticis aut cum eorum diametris. Ex his autem periculosissimae precipue sunt et a quibus difficilius potest precaveri partiles contactus aut dia eclipticorum locorum diametrationes cum quocumque luminarium.