Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 72r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 72r …

affectio perveniet, ex tempore autem autem durationis accidentium productionem; ex habitudine autem ad Solem initium ipsius accidentis quoniam matutini quidem ut plurimum apparentes celerius accidens eventurum significant, vespertini vero tardius.

⟨II.11⟩ Cap. XI. De anni neomenia

Cum universalium circunstantiatis que circa regiones ac civitates contingunt demonstrata doctrina sit, reliquum est ut de particularibus motionem faciamus; dico autem de his, que annuatim per \ circa quattour anni / tempora eveniunt, ad cuius rei considerationem de ea, que vocatur anni neomenia conveniens est, prius pertractare. Quod igitur principium hanc esse conveniat Solis restitutionis in unaquaque circunversione manifestum inde est et a potestate et ab appellatione.