Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 74r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 74r …

cornum hyemem.

Universales enim temporum qualitates et ⟨…⟩ καταστάσεις (from κατάστασις: state, condition) is left untranslated; Hübner p. 149, l. 914-915 quas Sol facit iuxta quas hi etiam, qui mathematice discipline prorsus imperiti sunt, futuri precognitionem habent signorum quoque idiotropias ad ventorum universaliumque naturarum significationes relinquemus. Variationes autem secundum magis aut minus que per tempora fiunt copulationes Solis ac Lunae, que circa predicta punta efficiuntur, et planetarum ad ipsas figurationes universaliter ostendunt, particulariter vero synodi ac plenilunia, que circa unum quodque dodecatemorium fiunt ac planetarum peragrationes quam utique ⟨…⟩ μηνιαίαν (from μηνιαῖος: monthly) is left untranslated; Hübner p. 150, l. 924 considerationem quispiam appellaverit. Cum autem preexponi ad hoc \ particulariter / debeant naturales signorum proprietates ad annuos status atque etiam stellarum familiaritas cum unoquoque signo et ac naturales etiam proprietates per singulas stellas familiaritatis planetarum et fixarum similis complexionis ad aerem et ventos et familiaritatis quoque omnium dodecatemori⟨or⟩um ad ventos et tempora singula in superioribus manifestavimus. Reliquum autem erit de particulari signorum natura pertractare.