Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 78r

 … Loading image …

Tertium autem est tenuiores adhuc intensionum ac remissionum significationes observare. Inspicitur autem hoc i. m. ex particularibus Solis et Lunae configurationibus, inspicitur non synodicis solum aut plenilunaribus, sed ex his etiam, que ex dichotomitatibus efficiuntur, eo quod alteratio secundum significationem ante tres dies, ut plurimum incipiat ac interdum post tres equalis ad Solem peragrationis; et ex huiusmodi statuum per singulos dies configurationes ad planetas et aliorum, ut trigonorum aut hexagonorum. Iuxta horum enim naturam sequi alterationis idiotropia deprehenditur, consone cum aspicientium stellarum et signorum ad complectens et ventos naturalibus familiaritatibus. Istarum item particularium qualitatum intensiones aut remissiones, que quottidie fiunt, precipue quidem efficiuntur quando fixe lucidiores et efficatiores, matutinos ortus aut vespertinos ortus. vel occasus fecerint ad Solem fecerint. Venta Particulares enim status in suas ipsarum naturas,