Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 79v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 79v …

rides aut nigros, tempestates ac pluvias significat. Luna preterea observanda est \ ante tres dies vel post / in synodorum et pleniluniorum et dichotomitatum peragrationibus. Si enim subtilis ac nitida apparuerit et nihil circa se ipsam habens, serenum ⟨…⟩ καταστάσεώς is left untranslated; Hübner p. 160, l. 1086 significat. Si vero subtilis et rubra apparuerit et per totum id quod ex suo circulo non illuminatur perspicuum habuerit totumque moveri videatur, ventos significat contra eas potissimum partes ad quas declinaverit. Nigra autem aut pallida et crassa si spectetur, tempestates hymbresque significat. Observandi etiam sunt halones, que circa ipsam fiunt. Si enim unus fuerit ac nitidus paulatimque evanescens, serenum significat; si vero duo vel tres fuerint tempestates significant quod si subrubri hi fuerint et quasi discissi, ex ventis vehementibus tempestates significant. Si autem caliginosi crassique fuerint tempestates ex nivibus significant; subpallidi vero aut nigri et interrupti, tempestates ex utroque significant; quantoque plures fuerint, tanto maiores significant tempestates.