Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 80v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 80v …

Halones etiam, que circa erraticas stellas et lucidas et fixis consistunt, ea significant que suorum colorum sunt propria et ⟨…⟩. ταῖς τῶν ἐναπειλημμένων φύσεσι is left untranslated; Hübner p. 162, l. 1102 Fixarum quoque \ que secundum / multitudinem prope sunt, colores et magnitudines observandi sunt. Si enim splendidiores et maiores praeter consuetas apparentias videantur ad quancunque partem fuerint, ventos qui sunt a proprio loco significant. Quin etiam nebulosorum globorum, ut Presepis et similium consistentiae, cum sereno tempore obscurae et quasi latentes aut condensate \ fuerint / inspecte fuerint, pluviarum \ abundantiam / significant; si vero nitide fuerint ac assidue vibrate ventos significant vehementes. Com Eorum quoque que per tempora in sublimibus fiunt, \ cometarum / siccitates ac ventos ut plurimum presignificant, tantoque maiores, quanto ex pluribus partibus ac diutius ⟨…⟩ σύστασις (from σύστασις: consistency) is left untranslated; Hübner p. 163, l. 1119 facta fuerit. Discursus autem et iaculationes stellarum, si ab uno angulo efficientur, ab illo angulo ventos fore significant; si vero a contrariis angulis, ventorum inconstantiam significant; quod si a quattuor angulis fient, varias significant tempestates usque ad tonitrua et fulgura et similia. Eodem etiam modo si nubes lane velleribus similes esse videbuntur, tempestates interdum presignificant. Irides preterea que per tempora consistunt, tempestatem ex serenitate, et serenitatem ex tempestate presignificant. Ut plurimum autem ut breviter dicamus, universales colorum apparentiae, que in aere fiunt, eadem significant ⟨…⟩ τοῖς ὑπὸ τῶν οἰκείων συμπτωμάτων is left untranslated; Hübner p. 164, l. 1129-1130 iuxta ea, que in superioribus sunt a nobis declarata.