Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 82r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 82r …

Claudii Ptolemei \ conclusivi / Quadripartiti \ ad Syrum / liber tertius

Proemium

Cum in superioribus de universalium accidentium speculatione sit a nobis pertractatum eo quod praecedat et multa eorum possit superare que secundum nature proprietatem de unoquoque hominum iudicantur, quorum prognosticam partem genethlialogicam vocamus, vim quidem unam ambarum specierum existimari convenit et circa speculationem et circa operationem.

Quoniam et universalium et particularium accidentium causa quidem est erraticarum stellarum et Solis ac Lunae motus, prognosticatio vero est scientifica quedam observatio conversionis \ nature / ipsorum subiectorum naturarum secundum celestium progressiones similiter figuratas per id quod nos circundat; preter quam quod univer