Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 82v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 82v …

salis circunstantia maior est et perfectior, particularis vero non adeo.

Sed neque oportet ut eadem utriusque rei principia esse existimemus ex quibus celestium dispositionem supponentes ea que ex figurationibus tunc existentibus significantur precognoscere aggredimur. Sed universalium multa sunt principia, quandoquidem non unum universi principium habemus, et hec non semper a subiectis accepta, sed a corporibus nos ambientibus et causas inferentibus. Fere autem omnia a perfectioribus eclipsibus et ab stellis que insigniter progrediuntur consideramus.

Eorum vero que ad singulos homines pertinente et unum et