Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 84v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 84v …

hoc autem hominis. Assummit enim infans tunc plurima que prius quando in utero erat ei non aderant, et ipsa etiam quae solius humane nature sunt propria, corporalemque figurationem. Et licet id quod hora partus nos circundat ad talem esse nihil ei conferre videatur, ipsi tamen confert secundum ambientis nos corporis proprietatem prodire, in lucem quia natura post \ ipsius / perfectionem secundum similem statum eius quod ab initio infantem formavit, particulariter exitus impetum operatur. Rationabiliter itaque in talibus stellarum figuratio existimari potest stellarum figurationem hora partus, talium esse significativam, non quidem ut prorsus effectivam, sed quasi necessario et secundum naturam effectivae potentiae perquam similem.

Quoniam vero propositum nobis est in presentia est et hanc partem artificio se adimplere, secundum considerationem premissam in principio huius libri de po de huiusmodi precognitionis possibilitate, antiquum prognosticationum modum qui secundum speciem stellarum omnium aut plurimarum procedebat contemperativam procedebat, eo quod valde diffusus est ac prope infinitus si quis eum exacte exercere velit secundum discursum velit exercere. Et maxime in particularibus considerationibus eorum que naturaliter considerantur, aut in his que in eorum traditionibus contemplantur evitabimus, quoniam inutilis est pariter ac difficilis.

Tractatus autem ipsos per quos specieis quelibet secundum modum inquisitivuum simul inspicitur, et stellarum \ et / effectivas facultates erga singula iuxta proprietatem proprium modum et magis universalem stellarum,