Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 86r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 86r …

Oportet igitur luminarium copulationem observare que partum proxime antecessit, sive ea coniunctio fuerit sive plenilunium, et gradum exacte considerare in coniuctione quidem amborum luminarium, in plenilunio vero, eius luminaris quod fuerit supra terram, et ipso partus tempore planetas inspicere, qui eo in gradu oecodespoticam habent rationem; secundum modum illum universalem qui oecodespotiam efficit, quique in his quinque perspicitur, triplicitate videlicet ac domo, exaltatione, termino et ortu seu configuratione; hoc est quando unum quoppiam aut plura horum seu denique omnia quesitus habuerit locus erga eum qui sit oecodespotiam habiturus.