Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 87r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 87r …

Si igitur unum erga hec omnia aut plurima dispositum invenerimus, quem utique habuerit hic gradum in eo dodecatimorio quod perambulat partus tempore, equalem ei in numero iudicabimus ascendere in dodecatimorio quod secundum ascensionum operationem propinquius inventum est.

Quod si duo aut plures simul dominabuntur, cuius utique illorum gradualis peragratio partus tempore propinquiorem habebit numerum ei gradui, qui secundum ascensiones oriebatur, huius graduum quantitate utemur. Si autem duo aut plures prope fuerint in ipso numero, illum sequemur qui magis habuerit rationem ad angulos vel ad factionem.

Si autem maior fuerit distantia graduum planete dominatoris versus ipsum horoscopum quam versus medium celi, eodem numero erga gradum celum mediantem utentes, per eundem et reliquos angulos statuemus.